라틴어 문장 검색

nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
nam cum Aeolus a lunone rogatus cavum conversa cuspide montem in latus, ac venti velut agmine facto . . . ruunt, apparet, quanta sit futura tempestas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 172:2)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
interim tamen recedere sensim datur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:4)
iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:6)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:2)
bracchia prima cadunt praedonibus inlisumque utero pectus coit, parvula dependet lateri manus et dorso fluctum curvo subit, lunata scindit cauda mare:
(세네카, 오이디푸스 6:35)
lunata latus protecta pelta:
(세네카, 파이드라 5:23)
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus, armorum et radiis picta tremebat aqua, cum Phoebus linquens stantem se uindice Delon (nam tulit iratos mobilis una Notos) astitit Augusti puppim super, et noua flamma luxit in obliquam ter sinuata facem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 617)
nam Bistonios Aquilonis hiatus proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
interea te Susa tremunt ac supplice cultu flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 22)
hic sensim captivo umore refusus sponte refrondescit per bracchia roscida palmes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem25)
sensim fera subvolat ales aerias terraeque vias, ne forte citato alarum strepitu lignosas frangat habenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem39)

SEARCH

MENU NAVIGATION