라틴어 문장 검색

Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
eum imbecillitate corporis pugnant, senectutem ipsam nullo alio nomine gravem iudicant, quam quod illos seponit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 123:3)
Tollere filios cupiunt et publicis malis sterilitas indicta recluditur;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 84:2)
Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:1)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
Imperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est inter iniurias ipsos contumeliasque debere versari;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:2)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)
habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:3)
Praeterea ira, ut seponamus, quae mox secutura sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:4)
Ex hoc malo dependet illud taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 116:1)
b«ne dissaepti foedera mundi traxit in unum Thessala pinus iussitque pati verbera pontum, partemque metus fieri nostri mare sepositum.
(세네카, 메데아 6:10)
Sepone questus:
(세네카, 파이드라 5:12)
fortuna sequitur, tuta seposita sacer
(세네카, Thyestes 237:1)
i quaeso et tristis istos sepone libellos, et cane quod quaevis nosse puella velit!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 99)
at comes invicti iuvenis processerat ultra raram sepositi quaerere fontis aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2010)

SEARCH

MENU NAVIGATION