라틴어 문장 검색

reposito autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est, dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. tunc a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C, circino decusatim describatur, ubi erit D;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장52)
item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장56)
namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장11)
pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장31)
De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장35)
in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장44)
habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장12)
Eadem ratione vox item ad circinum efficit motiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장20)
et circino conlocato in dextra ab intervallo sinistro circumagitur circinatio ad proscaenii sinistram partem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장3)
Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장1)
ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes pervagetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장28)
Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denum mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장10)
His perfectis navaliorum ea erit ratio, ut constituantur spectantia maxime ad septentrionem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장24)
Sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non patentia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장4)
contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION