라틴어 문장 검색

Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장9)
Sulla cum equitatu apud dextimos, in sinistra parte [A.] Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortis Ligurum curabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장4)
Is missus cum praesidio equitum atque [peditum] funditorum Baliarium.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장2)
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:2)
tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:2)
nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 424:1)
Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 441:3)
caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:1)
ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 445:2)
Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 470:1)
Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 478:1)
tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 214:1)
ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 251:1)
mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 530:3)
itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 448:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION