라틴어 문장 검색

Dum fuit armorum series, ut grandine tecta Innocua percussa sonant, sic omnia tela Respuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:44)
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae, Quarum porrectis series constricta catenis Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:8)
Ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ense Sulla potens, Mariusque ferox, et Cinna cruentus, Caesareaeque domus series:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:63)
Tanta patet rerum series, atque omne futurum Nititur in lucem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:49)
At simul a prima descendit origine mundi Caussarum series, atque omnia fata laborant, Si quidquam mutare velis, unoque sub ictu Stat genus humanum tunc, Thessala turba fatemur, Plus fortuna potest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:54)
Pompeii densis acies stipata catervis, Iunxerat in seriem nexis umbonibus arma:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:20)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Iamque acta belli non doctas ferre quietem Constituit mentes serieque agitare laborum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:60)
ordine longo non nulli pro serie dictum accipiunt, nam et 'coetu cinxere polum' videtur ad ordinem rettulisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3951)
series ordo conexus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6413)
"Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:16)
At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:2)
est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:5)
hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:3)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION