라틴어 문장 검색

Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 1:1)
Seritur bulbus radicis, et talea calami;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:1)
Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:1)
Potest etiam quercus simili ratione seri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:4)
Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 6:1)
Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:3)
Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:6)
Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:2)
Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:4)
Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:5)
quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:2)
Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:5)
Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:1)
cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:3)
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION