라틴어 문장 검색

Idcirco verbum transgredi convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 6:1)
Nihilominus (ut fieri solet in iis quae apud vulgus fidem obtinent, quaeque illi libenter audiunt) famae istae ita invalescebant ut auctores inter multitudinem loquentum caput conderent, similes herbis quibusdam serpentibus quae radicem certam non habent, aut vestigiis ultro citroque impressis quae sequi non licet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:8)
20. Verum fatale erat ut hedera ista serpens Plantagenistae veram Plantagenistae arborem necaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:1)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diversis animalibus, veluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, avibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:1)
quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu serpentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:2)
Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:4)
Ut inquit adagium, serpens nisi serpentem comederit non fit draco.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:8)
Quemlibet ornatum uideas, ubicumque paratum, Qui tamen ore geri bene possit et usque uideri, Prouidus assumens planumque per aera ducens, Ad loca iactabis serpentis et inde uolabis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:22)
CORNIBVS attingens superos et uiribus ingens Ceruus, oberrando per rura, furebat ouando.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:1)
Ille per amfractus subsellia talia nactus, Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:10)
bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios:
(불가타 성경, 집회서, 39장36)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
(불가타 성경, 아모스서, 9장3)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.
(불가타 성경, 미카서, 7장17)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION