라틴어 문장 검색

incumbas utinam, Neptune, tridenti pollutumque solum toto cum crimine mergas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:26)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
sic quicumque ferox gelidum transnaverit Histrum, mergatur volucres ceu Pharaonis equi;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum4)
inquit, "quae serpit per membra silex?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia60)
dubiis quis litibus addere finem iustior et mersum latebris educere verum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:313)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
Merserat unda diem;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:153)
fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:53)
Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret Peneo stagnante palus et mersa negaret arva coli, trifida Neptunus cuspide montes impulit adversos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:91)
nulla cessabitur hora, non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae Tethyos et Rubro iaceat vallata profundo.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:216)
praeceps ibi mersus anhelet, dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:306)
demens, qui numero tantum, non robore mensus Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes calcaturus equis et, quod iactare solebat, solibus effetos mersurus pulvere Gallos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:181)

SEARCH

MENU NAVIGATION