라틴어 문장 검색

Sequiturque semper haec turba, tamquam addicta perenni servitio, nec stipendiis aliquando fulta nec donis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 83:3)
Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, et cum gaudio popularium summo susceptus, fide pari deinde mansit immobilis, iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 15:2)
Ibique veniens missus domni Adriani apostolici, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ecclesiae super Desiderium regem et Langobardos ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:3)
Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:10)
ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.
(아풀레이우스, 플로리다 23:5)
"Sed quod alterius rei causa facere iussa sum, mala quadam mea sorte in tuam recidit iniuriam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:13)
"Tunc iniuriae meae litatum crediderim, cum eius comas, quas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi, deraserit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권245)
"Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit."
(아풀레이우스, 변신, 5권260)
"Tam bellum asinum- sic enecare et propter luxuriem lasciviamque, amatoria protinus opera, servitioque tam necessarii carere, cum alioquin exsectis genitalibus possit neque in Venerem ullo modo surgere vosque omni metu periculi liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:4)
"profecto vos huius iniuriae pigeret."
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:16)
"At illa parentum suorum alioquin reverens, invita quidem verum religiosae necessitati succumbens, vultu non quidem hilaro, verum paulo sereniore obiens, ut iubebatur, viventium munia, prorsus in pectore, immo vero penitus in medullis luctu ac maerore carpebat animum et dies totos totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et imagines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaverat, affixo servitio divinis percolens honoribus, ipso sese solacio cruciabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:50)
"Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:75)
Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:3)
Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei disciplinam exponam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:1)
At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION