라틴어 문장 검색

Qui nunc (inquit) aerumna mea libertatem paro, Quibus servitutem mea miseria deprecor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:2)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:5)
nisi duram esse putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 8:2)
Quodque e castris pedem non movisset donec exercitum exiguum martyrum ad numerum septingentorum et amplius Christianorum (qui in vinculis et crudelissima servitute Maurorum permultos annos vixerant) ante oculos suos transire videsset, pro retemptione sua gratias agentes et hymnum canentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:5)
Certe sunt qui cogitationum vertigine delectantur, ac pro servitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:4)
Sunt enim magnorum conatuum impedimenta, sive ad virtutem tendat quis sive ad improbitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:3)
Tertio loco liberatores vel servatores patriarum suarum, qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt aut patrias a servitute aliengenarum vel tyrannorum liberarunt, veluti Augusti Caesar, Vespasianus, Aurelianus, Theodoricus, Henricus Septimus rex Angliae, Henricus Quartus rex Galliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:5)
Huius ouans dictis, temerarius unus in istis Tecta domus scandit, radioque foramina paadit, Cuique manu nisus, pronus ruit intus, relisus, Suppliciumque satis tantae dedit improbitatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:6)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장10)
et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장18)
neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:8)
Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:17)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)
Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION