라틴어 문장 검색

Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
Sed Palinuros qui potuit, inquit, scire ea quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animae defunctorum solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 10:1)
Arrabonem dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:2)
Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 7:2)
Universus excertus numerum viginti quinque millium peditum et mille sexcentorum equitum complevit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:3)
Neque proiicias Aesopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:23)
Quantum ad triicum, siliquam, hordeum, et avenam, nimiam grana haec poscunt culturam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:19)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
(불가타 성경, 판관기, 20장47)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장42)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장29)
Ibi in campo castris unis positis ipse frumentatum circum villas cum parte exercitus profectus magno invento hordei olei vini fici numero, pauco tritici, atque recreato exercitu redit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 67:2)
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION