라틴어 문장 검색

Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia, Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis, Ut posset domino plaudere iustus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII1)
Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi, Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XX1)
Sex sestertia si statim dedisses, Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono', Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXX1)
Sex sestertia, Paete, perdidisti.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXX3)
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti, Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XV3)
'Bis quina dabis sestertia' dixit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXV3)
Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis, Perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVI1)
Romulo enim mortuo cum uno anno senatus per quinque dierum interregnum regnasset per decurias, taediosum visum est omnibus et quaesitus est rex.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8084)
si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut, ante quam hereditatem adeat, luce palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat, quod promiserit, necne?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 119:2)
nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter, Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 10:4)
ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
nam de sestertiis nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 10:1)
reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 13:1)
eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei volunt solvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 619)
quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION