라틴어 문장 검색

Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto, antequam quintus inciperet, intercalare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 13:3)
eoque explicitis duodecim mensibus, id est trecentis sexaginta diebus exactis, tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, annectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:4)
Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset: Quid?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 5:1)
Favente tibi me victus es, Laberi, a Syro statimque Publico palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:2)
Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 14:1)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIX1)
Mutua viginti sestertia forte rogabam, Quae vel donanti non grave munus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXX1)
'Septem milia debeo Secundo, Phoebo quattuor, undecim Phileto, Et quadrans mihi nullus est in arca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV2)
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum, Quae tulit e sacra Leda redempta via.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIII1)
Centum miselli iam valete quadrantes, Anteambulonis congiarium lassi, Quos dividebat balneator elixus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VII1)
Unde datur quadrans?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXX5)
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia, Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis, Ut posset domino plaudere iustus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION