라틴어 문장 검색

Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Tuditano, primus omnium L. Livius poeta tabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 42:1)
Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo De Poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum Annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 43:1)
Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 47:1)
Verum circa mediam noctem cum sexaginta equitibus aufugit ad Bewleium in Nova Forresta, ubi ipse cum nonnullis ex comitibus suis nomina dederunt in asylum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:5)
Navigavit autem Gabatus (it ipse post reditum suum referebat, adducens etiam navigationis suae universae chartam) longe admodum versus occidentem qum quarta parte septentrionalis plagae iuxta boreale latus Terrae de Labrador usque dum ad latitudinem pervenisset sexaginta septem graduum cum dimidio, mare continuo reperiens apertum et pervium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:11)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장28)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장21)
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장57)
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장67)
Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장19)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장7)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
rursus super has partes lxiiij secunda pars est, ii vero sexagesima quarta;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION