라틴어 문장 검색

Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 3:1)
His sextum addimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:3)
Sexta quaestio Alani.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 36:1)
Transactis abhinc sex diebus, nuntius quidam de villa advenarum Francorum Petro celeriter mittitur, qui hanc minarum certam legationem illi indicaret, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:3)
In sex acies itaque divisi et ordinati, et quibusque vexillis attitulati, in dextro et in sinistro incedebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:8)
Crastina vero luce exorta, ex praecepto ducis exsurgens populus, terram et regnum imperatoris perlustrans, curriculo dierum sex graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:1)
Quos dux via sex milliarium insecutus, alios in ore gladii percussit, nonnullos captivos cum suis tenuit, praedas et spolia illorum non pauca cepit, puellas et juvenes et omne quod asportare vel abducere sperabant ab hostibus excusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:4)
Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:7)
Nam eamdem in mulo sedentem sex confixerunt sagittis, versus montana fugientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:10)
«Si, inquit, vita sospes fuero, non sex mensium pertransibunt dies, et hos Christianos experiar, utrum sic fortes sint ut asseris, quos (in deo meo juro) sic delebo, ut omnis hoc eorum posteritas doleat.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 14:2)
Sic undique urbe vallata, et de die in diem gentilium copiis accrescentibus, et omni parte exitum prohibentibus, tanta inter Christianos invaluit fames, ut [0498D] pane deficiente non solum camelos, asinos, equos et mulos comedere non abborrerent, sed etiam coria, quae indurata et putrefacta per tres et sex annos in domibus erant reperta, nunc calidis aquis madefacta et mollificata, tum ea quae recenter ab armentis avulsa, pipere, cumino aut quolibet pigmento condita, manducabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:3)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
pro pede vel aure, sex denarii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:9)
Sepulto itaque tam venerabili sacerdote, amplior et gravior invaluit haec plaga saevissima, et morte minui adeo Christianorum coepit exercitus, ut per spatium ferme sex mensium vix aliqua oriretur dies, quin centum et quinquaginta vel triginta ad minus, tam nobiles quam ignobiles spiritum vitae exhalarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:5)
Tum commisso praelio, sex [0523D] ex Turcis et militibus Balas capti et abducti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION