라틴어 문장 검색

quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:1)
"an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권16)
"iam, mater, amatos indulge thalamos, noster comes ille piusque signifer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam42)
"tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권270)
illae clangore fugaci, umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권6)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
stupet insolito clangore Cithaeron marcidus et turres carmen non tale secutae, iam trepidas Bellona fores armataque pulsat limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권147)
tunc aethera latius implent, tunc hilari clangore sonant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권258)
Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat, ut uoci suae uno clamore respondeant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:2)
Tantum uero in regno excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:10)
ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 366:2)
advocataque contione invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:2)
adcelera signifer!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 298:1)
ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:3)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION