라틴어 문장 검색

Exequi sententias haud institui nisi insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장1)
et ne quis necessariorum iuvaret periclitantem maiestatis crimina subdebantur, vinclum et necessitas silendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장5)
nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장3)
igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장7)
ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장18)
inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장3)
Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장1)
Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장8)
Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장1)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
agitur in exilium tamquam non siluisset quae viderat pertuleratque, proprio odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장2)
atque illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장2)
Nec ceterae nationes silebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장1)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
Nec Civilis silentem struxit aciem, locum pugnae testem virtutis ciens:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION