라틴어 문장 검색

nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:2)
at ille, ut altis hispidus silvis aper cum casse vinctus temptat egressus tamen artatque motu vincla et in cassum furit, cupit fluentes undique et caecos sinus dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
(세네카, 아가멤논 16:22)
Duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:4)
quid stabula memorem dira Bistonii gregis suisque regem pabulum armentis datum, solitumque densis hispidum Erymanthi iugis Arcadia quatere nemora Maenalium suem, taurumque centum non levem populis metum?
(세네카, Hercules Furens 3:12)
stant hispidae auris, orbibus varius color, et quem feri dominator habuisset gregis et quem sub undis natus:
(세네카, 파이드라 15:18)
nudus hic pendet silex,
(세네카, Phoenissae 70:2)
soluta cervix silicis impulsu, caput,
(세네카, Troades 1146:1)
illis et silices et possint cedere quercus, nedum tu possis, spiritus iste levis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 920)
teritur robigine mucro ferreus et parvo saepe liquore silex:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 257)
dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis suppositis multum sedaret barba fragorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 148)
scopulos iaculabile fulgur fucat et accensam silicem fecunda maritat ira deum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
"trepidus te territat hostis, sed tutus claudente freto, velut hispidus alta sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis os nigrum telis gravidum;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 43)
Non quod Corduba praepotens alumnis facundum ciet, hic putes legendum, quorum unus colit hispidum Platona incassumque suum monet Neronem, orchestram quatit alter Euripidis, pictum faecibus Aeschylon secutus aut plaustris solitum sonare Thespin, qui post pulpita trita sub cothurno ducebant olidae marem capellae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem43)
exterior non compta silex, sed prominet alte asper ab adsiduo lympharum verbere pumex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 8)
quique duplex quondam venisti in pectus Helisei, Thesbiten cum forte senem iam flammeus axis tolleret et scissam linquens pro munere pellem hispidus ardentes auriga intraret habenas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum8)

SEARCH

MENU NAVIGATION