라틴어 문장 검색

ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:29)
Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:8)
Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:3)
Ipse Dominus ac salvator noster verae nobis amicitiae formam praescripsit:
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:8)
Ad hanc proinde similitudinem comparemus amicos quos non secus quam nos ipsos diligamus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:13)
sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:6)
Quorum primum in initiis meae conversionis, quadam mihi morum similitudine et studiorum parilitate comparaveram, cum adhuc essem adolescens;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:8)
Qui vero semetipsum non amat, alium amare qui potest, cum ex similitudine amoris quo ipse sibi carus est, amorem proximi debeat ordinare?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:32)
similitudine morum et contemplatione virtutum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:40)
Sic enim conformari sibi debent amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus unius in alterum transfundatur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:45)
Vltima Nobilitas, et forme laude secunda, A longe sequitur harum uestigia;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:1)
Quis Chaos anticum uultu meliore redemit, Dum forme melioris opem uultusque decorem Quereret atque suum lugeret silua tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:16)
Sompniat hie rerum species pictura resultans, Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas, Et forme ueteris uestigia pauca supersunt;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:4)
Vnius speculi sese concedit in usum Attente Racio, speculo speculator in isto Causarum seriem, rerum scrutatur abissum, Subiecti formeque uidet connubia, cernit Oscula, que miscet concrecio, queue propinat Vnio natiua, formis subiecta maritans, Subiecti que forma facit, que perficit esse, Que rem conducit uel que perducit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:11)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION