라틴어 문장 검색

"inprovidi, creduli rudi simplicitate crediderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:9)
"Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:19)
| Quid me constricta spectatis fronte Catones damnatisque novae simplicitatis opus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:27)
superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comprobantis auctoritas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 9:2)
Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 5:1)
A simplicitate tua peto, quod de libello meo dicturus es alii, mihi dicas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 10:1)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:2)
Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide vixerimus!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 2:3)
Non est autem simplicitatis meae dissimulare apud bonitatem tuam obiter te plurimum collaturum utilitatibus rei familiaris meae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 5:1)
Si me non veterum commendant magna parentum Nomina, si nostri sanguinis auctor eques, Nec meus innumeris renovatur campus aratris, Temperat et sumptus parcus uterque parens - At Phoebus comitesque novem vitisque repertor Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, Et nulli cessura fides, sine crimine mores Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 37)
Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum, Nec tibi simplicitas ordine maior adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 112)
Sive rudis, placita es simplicitate tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 413)

SEARCH

MENU NAVIGATION