라틴어 문장 검색

Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:10)
Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:11)
Si cui hoc mirum videtur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:1)
Neque triste quaeritat sinapi, Neque cepe maestum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 5:4)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis, Mittere cum possis vel cocleare mihi, - Magna nimis loquimur - cocleam cum mittere possis, Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII12)
Vix implet cocleam peracta messis, Et mustum nuce condimus picata.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII11)
Et cocleas tibi habe.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LIII Turtures2)
Sum cocleis habilis, sed nec minus utilis ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXI Coclearia1)
Plautus in Pseudulo teritur sinapis scelera (Ps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4846)
murice coclea similis conchyliis, unde tinguitur purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 441)
Ennius "neque ill(e tris)te quaeritat sinapi". nonnulli proprie calamos lupinorum alas dici putant, ut Aelius "alae ex lupino s . . . liis", Cato in originibus "alae ex lup . . . leg . . ." de lingua latina alam culmum fabae dic . . .
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 756)
cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3485)
ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam, potius quam hominum more cocleam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 197:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION