라틴어 문장 검색

Ibi Scipio et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 10:1)
Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 31:1)
mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:3)
sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:5)
Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 11:1)
id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 12:1)
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 13:1)
propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 14:1)
historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVIII 1:2)
M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVIII 2:1)
quaestionum certationibus Saturnalicia Athenis agitare soliti sinus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 1:1)
Sinuque amicam refice frigidam caldo, Columbulatim labra conserens labris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 3:1)
Interea rex Gallus Britanniam cum magnis copiis invasit et urbem Nantiae arcta obsidione cinxit, atque, ut princeps non magni certe iudicii sed tamen qui simulationum artes in sinu patris optime perdidicerat, quo magis bello instabat eo magis tractatum pacis urgebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:8)
Hoc fecit simul ac audisset Cliffordum (in cuius sinu aut capsula plurima Perkini arcana reposita erant) in Angliam appulisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:3)
Verum contigit interim ut colloquio quodam quod ei cum rege circa negotium Hispaniense intercessit, rex (cui proprium erat in sinus legatorum principum exterorum illabi, si viri ipsi ei placuissent, ita ut haud raro de negotiis propriis cum illis deliberare soleret, quin et eorum nonnunquam opera uti) obiter inciderit in sermones de rebus componendis cum Scotia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION