라틴어 문장 검색

Dum vales corpore tuo utere, nec sis nimis delicatus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:22)
Atque memor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:33)
Ne sis in minutis tenax.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:5)
Sin autem cum genio tuo convenerit, de statis horis ne sis sollicitus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:19)
Quod si adulator sit vulgaris attributis quibusdam utetur communibus et quae omnibus competere possint, non quaesitis aut appositis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:13)
Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde.
(불가타 성경, 집회서, 1장36)
Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita".
(불가타 성경, 요나서, 4장3)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ".
(불가타 성경, 미카서, 6장5)
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장5)
at ille respiciens in eum dixit: " Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장16)
quid ipse sis nosse desisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:30)
— Sed quaeso, inquit, te, uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:11)
sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:17)
sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:2)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)

SEARCH

MENU NAVIGATION