라틴어 문장 검색

vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:4)
quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
(세네카, Hercules Furens 5:11)
vidi cruentos carcere includi duces et impotentis terga plebeia manu scindi tyranni, quisquis est placide potens dominusque vitae servat innocuas manus et incruentum mitis imperium regit animoque parcit, longa permensus diu felicis aevi spatia vel caelum petit vel laeta felix nemoris Elysii loca, iudex futurus, sanguine humano abstine quicumque regnas:
(세네카, Hercules Furens 11:13)
vincla Saturno exuam contraque patris impii regnum impotens avum resolvam;
(세네카, Hercules Furens 14:10)
numquid Argivae impotens dominator urbis, numquid infestum Lyci pereuntis agmen clade nos tanta obruit?
(세네카, Hercules Furens 17:34)
in populos furit, nuptas ruinis quaerit et vitium impotens virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita unusque Titan vidit atque unus dies stantem et cadentem;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:8)
Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat?
(세네카, Hercules Oetaeus 11:3)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
quod impotenti facilius parat furore?
(세네카, 메데아 13:1)
Quonam ista tendit turba Furiarum impotens?
(세네카, 메데아 14:38)
Si ferus videor tibi et impotens, parata vindicta in manu est:
(세네카, 오이디푸스 11:32)
hic volucer omni pollet in- terra impotens ipsumque flammis torret indomitis Iovem;
(세네카, 파이드라 2:56)
Diva non miti generata ponto, quam vocat matrem geminus Cupido, [impotens flammis simul et sagittis] iste lascivus puer et renidens tela quam certo moderatur arcu!
(세네카, 파이드라 4:14)
quem non ambitio inpotens
(세네카, Thyestes 359:1)
Quis tam impotens ac durus et iniquae ferus
(세네카, Troades 1009:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION