라틴어 문장 검색

Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:2)
sed vox ab alto culmine Christi docentis praemonet adesse iam lucem prope, ne mens sopori serviat, ne somnus usque ad terminos vitae socordis opprimat pectus sepultum crimine et lucis oblitum suae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum12)
"citius cadaver dentibus carpunt canes, longeque morsus vulturum efficacior ad devorandas carnis offas mortuae, languetis inbelli fame ac fatiscitis, gula est ferina, sed socors edacitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1337)
Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5139)
ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:1)
aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 145:1)
fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:1)
ab utroque exclusi debent tamen sic dicere, ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:4)
equidem vel mediocre commendatam viribus actionis adfirmarim habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)
et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 94:1)
quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 141:2)
neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장3)
"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:1)
mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION