라틴어 문장 검색

quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)
Unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi, appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 5:1)
"solem inhiberi, lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:5)
Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
(불가타 성경, 바룩서, 4장59)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
Quantum est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem, nec quantum ad operationem simpliciter;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:53)
Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae ra­tionibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 39:1)
non nulli 'dii' legunt, sicut veteres 'famis fami'. Plautus in Mercatore qui aut Nocti, aut Dii, aut Soli, aut Lunae (Mer.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6364)
planetae septem sunt, Saturnus Iuppiter Mars Sol Venus Mercurius Luna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7427)
Sol vero et Luna semper contra mundum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7429)
quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud Lunae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2429)
habet enim cornua in radiorum solis et cornuum lunae similitudinem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 313)
deos enim octo esse dicit, quinque eos qui in stellis vagis nominantur, unum qui ex omnibus sideribus quae infixa caelo sint ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus, septimum solem adiungit octavamque lunam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:2)
"Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum deum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:10)
"Numquam vidi" inquit "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi humana figura". Quid solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium siderum simile vidisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION