라틴어 문장 검색

Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris labor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 3:3)
gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:3)
etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장5)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장3)
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장1)
mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret, litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas obtinebant accipit, brevem moram precantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장10)
nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장9)
necdum celebrare sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum patrui fratris filiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장2)
sed aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장9)
caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장7)
ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum sollemnium coniugiorum denupsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장9)
exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장8)
Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thraseam sollemne ius iurandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION