라틴어 문장 검색

Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 6:1)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
Cave, inquit, Evangele, Graecorum quemquam vel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis vel adsecuta est vel in suo opere digessit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:2)
Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:40)
actus enim est in ipsa meditatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1714)
nam exercitium est meditatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1715)
in Attica regione quaedam puella Myrmix nomine fuit, Minervae ob castimoniam et sollertiam dilecta, quae postea hoc modo Minervae in se odium concitavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4026)
aut fraudem pro sollertia posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 313)
nam et in ipsa meditatione exer- citium est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1538)
"quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:13)
"Quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:13)
Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:3)
At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장2)
docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:2)
quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION