라틴어 문장 검색

Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 1:1)
Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:2)
Qui convicti et coram omni populo contumeliis verberum affecti reversi sunt in Galliam, unde ierant, et, Deo gratias!
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:4)
uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
(아풀레이우스, 변명 58:2)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)
haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
(아풀레이우스, 변명 97:13)
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
(아풀레이우스, 변명 98:14)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
"quo gesto graviter affecta mecumque reputans dominae meae mores, quod huiusmodi repulsa satis acriter commoveri me que verberare saevissime consuevit, iam de fuga consilium tenebam, sed istud quidem tui contemplatione abieci statim."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:22)
"Sic affectae domus triste fatum cuncta etiam civitas congemebat, luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:42)
"et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities ancillae meae?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:66)
"Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:4)
Haec ille longos trahens suspiritus et nonnunquam illacrimans graviter affectis rusticis annuntiabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION