라틴어 문장 검색

Etenim pecunias a Gallo propter pacem nuper receperat, a subditis item eae, quae nomine benevolentiae collatae fuerant, solutae iam erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:3)
Adeo ut verum esset quod Alexander papa dicere solutus est, Gallos in Italiam venisse cum creta in manibus qua diversoria sua notarent, potius quam cum armis quibus pugnarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:4)
Nimis propere amicitiam cum Ludovico Sforza dirupit, qui revera claviger fuit, Gallumque introduxit et exclusit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:9)
Quae sancivit ut pecuniae summa in quam aliquis consenserat, neque tamen soluta esset, legis processu exigeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 10:2)
Simulac enim comitia soluta fuissent, rex potentem exercitum coegerat quo Scotiae bellum inferret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:4)
32. Dies praelii insecuti fuit vicesimus secundus Iunii et dies Saturni (quem diem hebdomade rex pro fausto ducebat), etsi rex qua potuerat arte falsum diem in vulgus iecerat, ac si in animo haberet rebelles proximo die Lunae invadere, quo magis eos imparatos et ordinibus solutos deprehenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:1)
Hoc tamen modo eos a votis suis solutos reddidit, et solita sua scilicet misericordia regali usus est ut neutiquam praesens esse vellet cum sanguinis subditorum suorum effunderetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:7)
Eodem quoque tempore comprehensi sunt Georgium baro Abergavennius et Thomas Greenus eques auratus, sed sicut ob leviorem suspitionem comprehensi erant, ita solutiore custodia habiti, et paulo post liberati restituti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:9)
Ad quod aulici, quibus anxia illa diligentia minime complacebat, risu prope disrumpebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:4)
Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturae liberae ac solutae (cum scilicet illa sponte fluit et opus suum peragit), qualis est historia coelestium, meteororum, terrae et maris, mineralium, plantarum, animalium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:1)
Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:2)
Id postquam factum fuit, continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus ne frigore disrumperetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:16)
sed postquam ille spiritus evaporaverit, aut suffocatus fuerit per frigus, tum solutae partes a fraeno coeunt secundum desiderium suum naturale.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:3)
Reverentia enim id ipsum est quo reges a Deo accinguntur, qui eam aliquando disrumpere minitatur, solvam cingula regum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:5)
Factionum altera postquam extincta fuerit, illa quae manet in factiones novas disrumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION