라틴어 문장 검색

usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso, non eadem vini atque cibi torpente palato gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si coneris, iacet exiguus cum ramice nervus et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X88)
effice ut interea fera moenera militiai per maria ac terras omnis sopita quiescant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:9)
at natura boum placido magis aëre vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:6)
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:4)
'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:6)
nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret, cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:13)
nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:2)
quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:7)
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:10)
item Mercurius hominum mentes vel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 22:2)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:1)
61. Cum autem pro Deo, et ad emendacionem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam, hec omnia predicta concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate in perpetuum gaudere, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam;
(Magna Carta 63:1)
primo qui caedis in ictu Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:6)
Nova vota timori Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari Ventorum vires, dum se torpentibus unda Excutiat stagnis, et sit mare.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION