라틴어 문장 검색

praeterea meminisse iacet languetque sopore, nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:16)
quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:21)
nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:5)
et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:12)
exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:2)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris Aereis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:2)
Tunc consanguineus Leti Sopor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 11:1)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
Cum te raperet mare, corpora segnis Nostra sopor tenuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:65)
Ut pavidos iuvenis comites, ipsumque trememtem Conspicit, exanimi defixum lumina vultu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:15)
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit, Adspicit adstantem proiecti corporis umbram, Exanimes artus invisaque claustra timentem Carceris antiqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION