라틴어 문장 검색

nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
"pannis videres obsitos et mucculentis naribus, mentum salivis uvidum, lipposque palpebra putri."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.89)
"sordet, tumescit, liquitur, foetet, dolet, inflatur ira, solvitur libidine, plerumque felle tincta livores trahit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1198)
"quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor vexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium, squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum belua consumptis cruda cadaveribus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.16)
nam cor vitiorum stercore sordet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1253)
it clamor, et agmine facto quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:5)
Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare valet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:3)
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.32)
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:1)
tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:5)
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:14)
Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et cui putre solum, - namque hoc imitamur arando - optima frumentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:11)
Optima putri arva solo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:2)
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:20)
omnes in Damalin putris deponent oculos nec Damalis novo divelletur adultero lascivis hederis ambitiosior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 363)

SEARCH

MENU NAVIGATION