라틴어 문장 검색

Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:9)
sed quis ferat istas luxuriae sordes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I57)
tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V7)
pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa ire via pergant et eidem incumbere sectae, sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV44)
multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
quod decreti Platonici auctoritate faciemus, qui aestimavit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 4:3)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:5)
Nec hoc praetereundum est quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur, quod, si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 20:1)
Haec ubi fatus, Excitat invalidas admoto fomite flammas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:33)
At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
rapvitque in fomite flammam paene soloecophanes est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1762)
aut 'rapuit' raptim fecit flammam in fomite, id est celeriter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1766)

SEARCH

MENU NAVIGATION