라틴어 문장 검색

Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:35)
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:37)
Hoc ego sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis providere et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 4:1)
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
Gaudet et assentit Nature curia, uotum Laudat et a uoto non distant uota sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 28:2)
Materie neutra succumbit, neutra sorori Cedit et ex equo certant utra uincere possit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:3)
Hiis igitur uerbis mentem Prudencia pingit, Dum tenet intentas attentio tanta sorores:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:10)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
Vultus diuersi, facies diuersa duarum, Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:7)
Non tamen inficior uterine uerba sororis, Que tanti limam sapiunt examinis, immo Verius hec eadem possunt examina dici, Cum nostrum fateatur opus nostramque requirat Incudem, fluitans humane machina molis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:1)
Sed tamen, ut proprie mentis sentencia dictat, Nulla potest melius istius muneris usum Amplecti quam nostra soror Prudencia, cuius Debellare nequit uirtutem turba laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:2)
Sic animos captat Racio mentesque sororum Allicit et turbam cogit plus uelle uolentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:1)
Nos ergo liget unus amor, liget una uoluntas, Vnum uelle liget, liget unum nolle sorores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:16)
Tempestas animi moritur fluctusque recedunt, Velle suum commune facit cum uelle sororum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:2)
Delegans uultus in eam mentisque latebras, In uultu uelud in speculo chorus iste sororum Conspicit, attendit, discit, notat atque docetur Quicquid carta tenet, quicquid mens concipit, audet Lingua loqui tantamque bibit sine fine sophiam, Quid manus artificis, pictoris gracia, fabri Dextera, scultoris solers industria possit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION