라틴어 문장 검색

Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris adiecerit urbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 53:1)
luna volat altius illa, flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat natique videns bene facta fatetur esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 74:3)
“Habent montes altitudines, sunt uberes, spatiosi, decori, iucundi, floridi ac odoriferi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:4)
densetur cuneis turba pedestribus, currus pars et equos et volucres rotas conscendunt celeres, signaque bellica praetendunt tumidis clara draconibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae16)
Paulus, dum fragiles cogere surculos et densere foci congeriem studet, incautam cumulis inseruit manum, torpebat glacie pigra ubi vipera sarmentis laqueos corporis inplicans.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권4)
surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset casside terribilis, saetarum pondera mento concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1107)
Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 38:5)
At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:1)
Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna defendite raptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:6)
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:10)
verum ubi tempestas et caeli mobilis humor mutavere vias et Iuppiter uvidus austris denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat, vertuntur species animorum et pectora motus nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat, concipiunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:10)
mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum saeva caput Proserpina fugit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 285)
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:1)
loca deligunt quam maxime spatiosa, multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 112:4)
Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION