-
Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 6:1)
-
non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est.
- (아풀레이우스, 변명 23:2)
-
at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
- (아풀레이우스, 변명 84:9)
-
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit;
- (아풀레이우스, 변명 97:8)
-
sed ferret aequo animo hanc nominum communionem, si mimos spectauisset:
- (아풀레이우스, 플로리다 4:3)
-
itidem si munera nostra spectaret:
- (아풀레이우스, 플로리다 4:5)
-
* * * Bono enim studio in theatrum conuenistis, ut qui sciatis non locum auctoritatem orationi derogare, sed cum primis hoc spectandum esse, quid in theatro deprehendas.
- (아풀레이우스, 플로리다 5:1)
-
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
- (아풀레이우스, 플로리다 17:4)
-
optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam licet trepido vestigio capessere.
- (아풀레이우스, 변신, 1권 12:14)
-
Sumo sarcinulam et pretio mansionis stabulario persoluto capessi mus viam.
- (아풀레이우스, 변신, 1권 15:20)
-
et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit.
- (아풀레이우스, 변신, 1권 20:16)
-
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
- (아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)
-
"at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt."
- (아풀레이우스, 변신, 3권 4:16)
-
"Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram."
- (아풀레이우스, 변신, 3권 4:21)
-
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
- (아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)