라틴어 문장 검색

omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
si quaeram unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum ut omnes viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 172:1)
cur nemo praeter eos qui tuum speculatorem pulsaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 176:1)
quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 482:1)
non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)
Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decidi fide vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 207:1)
verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere, magisque adeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 16)
Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION