라틴어 문장 검색

Hoc ingressis iter speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 12:2)
Quadrato tamen agmine et conposito ibat speculatores subinde praemittens, qui explorarent loca.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 19:1)
Quum, enim, juvenis iste in castra Americana ab Arnoldio proditore arcesseretur, et praeter spem diutius teneretur, (quocirca ad exercitum Britannicum redire itinere terrestri cogebatur) cum non longe ab itineris fine jam abesset, a tribus militibus Americanis interceptus, et morte consilio militari mulctatus, vitam ut speculator finivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.30)
Speculator enim, jure gentium, proculdubio fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.45)
Classicos, insuper, scriptores, tam Graecos, quam Romanos, non sermone patrio tantum, sed ejusdem fere significationis verbis, Latine, interpretari et exponere ad amussim sciant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.46)
Iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:6)
Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:4)
Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 5:1)
quippe cum fauces Adriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 31:1)
inde classica prius, inde tela.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 46:2)
Tunc receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:1)
Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 13:1)
Constitit ut capto iussus deponere miles Signa fore, stridor lituum clangorque tubarum Non pia concinuit cum rauco classica cornu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:49)
Nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar, Audiero.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:53)
tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION