라틴어 문장 검색

Laus virtutis reflexio est, atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis quod reflexionem praebet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:2)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장2)
Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장11)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장21)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:7)
Cassasque in speculi uicem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 14:1)
speculi nec vultus egebat iudicio;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:60)
cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:62)
restitit in speculis fati turbaque reductus libravit geminas eventu iudice vires ad rerum momenta cliens seseque daturus victori;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:159)
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes, quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas in speculis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:220)
Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos percontatus, ecquid iis uideretur mi[ni]mum uitae commode transegisse, adiecit et clausulam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 1:1)
uultum uero natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:3)
Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION