라틴어 문장 검색

Spem autem in fide, tanquam speciem in genere, comprehendi existimo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:16)
Est quippe fides existimatio rerum non apparentium, hoc est sensibus corporis non subjacentium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:17)
spes vero, exspectatio aliquod commodum adipiscendi, quando videlicet quis credit se aliquod bonum assecuturum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:18)
Spes autem de bonis est tantum et de futuris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:20)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:21)
Quae spes aut malitiam refrenaret potentum, vel ad bona eos alliceret opera, si omnium justissimus ac potentissimus frustra crederetur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:18)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis, ac si michi tam dira sit cupido regnandi ut velim praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa supellectili.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:17)
uterque namque timet amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat, quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi suos fructum sentiant [sibi] afferre labores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:11)
Noscas ergo primitus an morum me cultura destituat, et si meum inveneris genus ultra suam nobilitari naturam, nullatenus me debeas spe tui frustrare amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:4)
Si ergo cognoscas me morum nobilitate gaudere, tuam me versus probitatem inclina et dona mihi spem saltem tui tam diu desiderati amoris, ut vivere possim;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:11)
non enim est spes ulla salutis si de tuo me desperes amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:12)
Magis enim ad tuam laudem pertinere cognosco si ex tua gratia tantum mihi amorem vel spem largiaris amoris, quam si eum mihi praeteritorum factorum remunerationem concedas;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:8)
Primus in spei datione consistit, secundus in osculi exhibitione, tertius in amplexus fruitione, quartus in totius personae concessione finitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:11)
Quod asserui ergo, si duo sint, quorum unus plurima alter vero nulla bona fecit, illius qui nulla bona fecit potius est eligendus amor, non intelligere debes in quarto gradu, id est in totius personae concessione, sed in primo, id est in spei largitione.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION