라틴어 문장 검색

ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장35)
candens autem magis spica eius est colorata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장3)
in roseis fulgebat lutea bigis 'lutea' est crocei coloris, ut croceo mutabit vellera luto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 261)
virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 824)
horâ quintâ matutinâ (id est horâ 10^a Londini) Cometam vidit supra Spicam [Virginis], & cum Spica propemodum conjunctum, existente distantia inter eosdem quasi ¾ gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 32:13)
"videt spicas frumentarias in acervo et alias flexiles in corona et spicas hordei videt;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:5)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION