라틴어 문장 검색

Et nunc eo processit ratio ut nequaquam de omnibus, quae traditor pollicitus est, fallat, et in eo quod spopondi magnum illi praemium conferre me paratum inveniat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:9)
Nec diu post, quidam Turcorum miles illustrissimus, qui ad dominum praesidii Hasart in conventione solidorum venerat, in concupiscentia formae uxoris Folkeri captus, immoderato amore exarsit, ac [0516A] nimium pro eo dominum praesidii efflagitabat, ut eam dono ejus pro conventione solidorum in conjugium accipere mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:6)
Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus [0520C] de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, venerunt ad civitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in civitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:1)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)
At Stabulo, cujus est ista visio, lucernam exstinctam reaccendens, scalam, [0551A] qua pincerna indignus attolli non meruit, fiducialiter conscendit, et lucernam ultra indeficientem ferens, cum ipso duce coeli penetravit ad aulam, ubi mensa illis parata, et omni deliciarum dulcedine cumulata reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:6)
Insuper illius in omni tribulatione socius [0551C] stabilis, et famulus existens fidelis Dei, eo usque in Jerusalem pervenit, et ad sepulcrum Domini, quod mensa est et desiderium totius dulcedinis sanctorum, intrare meruit et orare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:8)
Quadam ergo nocte praefatus miles, Hezelo nomine, de Kinwilre villa, quae est in rubuario, cum eodem duce in silva quadam quae vocatur Kettena, venatoria arte fatigatus, facili sopore occupatus est, statimque in spiritu ad montem Sina translatus est, ubi Moyses, famulus Domini, jejunio quadraginta dierum expleto, claritatem gloriae Dei meruit videre et legem de manu Dei accipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:1)
Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis [0555A] cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Jerusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adoraverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:9)
et quia ad meliorem transibit vitam, in qua primum felicius incipiet vivere, si pro ejus nomine et gratia in hoc praelio mori meruerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:8)
Aliquot deinde diebus transactis, episcopus Pisanus, multum fautoribus Baldewino et Boemundo sibi conquisitis, duci adeo gratus et dilectus fieri coepit, quousque ad patriarchatus dignitatem provehi meruit, collatione potius pecuniae quam dilectione novae ecclesiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:1)
et idcirco fidei sacramento sibi astricti, plurima necessariarum rerum dona, et licentiam emendi necessaria, suscipere meruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 72:4)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
ac dimidium pecuniae, quod imperator spoponderat, Boemundo remissum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:10)
Non sit mirum, si tot magnorum fletum et planctum hic adolescens meruerit, qui omnibus affabilis et notus habebatur, et qui nunquam ab aliqua militari actione sinistra laude declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:19)
Et ideo inito consilio, pecuniam plurimam byzantiorum regi per secretarios intercessores spoponderunt, sed et in singulis annis grande talentum [0657D] dare, si modo non civitatem obsidens et expugnans parceret vitae eorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION