라틴어 문장 검색

His jam nuptiis finitis, et rege Jerusalem cum sponsa sua ascendere disponente, Rotgerus in Antiochiam, benigne a rege commendatus, viam insistere disposuit, cui nova regina mille marcas argenti cum ostris pretiosis, cum byzantiis quingentis, cum mulis et equis egregiis dono contulit, praeter gregarios milites, qui a longinquo regi ad opem confluxerunt, [0703D] quibus non modica praemia auri et argenti pariter collata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:9)
Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribuset in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam,et pocius puellam quam viduam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:8)
Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:15)
Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum omnibus quae erat cum ea accepturus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:19)
Et preterea dedit eiea quae erat daturus puellae, si eam acciperet in uxorem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:20)
Accipe puellam in uxorem, quamvis sit vetula.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 116:4)
Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:9)
Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:2)
Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:16)
Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:10)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 3:1)
Adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 10:2)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION