라틴어 문장 검색

Non ergo est manus ista, sed statera.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LV3)
Probus et 'tempore' legit, ut ipse liquefacto tempora plumbo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 446)
liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5851)
falarica venit de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7021)
haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:3)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
Tum pyxidem plumbo & gravioribus, quae ad manus erant, metallis implebam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:11)
Rem tentavi in auro, argento, plumbo, vitro, arena, sale communi, ligno, aqua, tritico.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:3)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
Plane Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:20)
Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:11)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:4)
Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:6)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION