라틴어 문장 검색

At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore posteacunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent, bilemque omnem deducunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 8:1)
Impetigines et quicquid scabiei est aceto et alumine defricantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:1)
Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:3)
Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
Nec tantum caeno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:1)
Oves frequentius, quam ullum aliud animal infestantur scabie:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:1)
praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:3)
Diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri, quae cuncta sunt capris inimica.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:3)
Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:4)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 7:1)
Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 8:2)
Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:4)
nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION