라틴어 문장 검색

nam steriles nimium crasso sunt semine partim, et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:4)
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:9)
principio terram sol excoquit et facit are, at glaciem dissolvit et altis montibus altas extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:2)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:2)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
aret Pellis et adtactu tractanti dura resistit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 10:4)
Melius, Fortuna, dedisses Orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Areto, Errantesque domos, Latii quam claustra tueri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:56)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
dubiam super aequora Syrtin Arentemque feror Libyen, quo tristis Erinnys Transtulit Emathias acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:35)
Atque omnis propior mergenti sidera coelo Aruerat tellus hiberno dura sereno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:32)
non sidera coelo Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit, Sed glacie medios signorum temperat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:64)
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant, Non super arentem Meroen Cancrique sub axe, Qua nudi Garamantes arant, sedere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:43)
sustulit iras Telluris sterilis, monstrato fine:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:17)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION