라틴어 문장 검색

Alii se valere putant, si grande quiddam loquantur, idque stilo peremptorio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:11)
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce, Simplicitate stili, nouitatis origine uili;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:2)
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti, Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:7)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장2)
quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장23)
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:1)
Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:14)
Ut quondam celeri stilo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 6:1)
Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant:
(카이사르, 아프리카 전기 31:9)
Cum haec per multa volumine perque magnas contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima vero videri possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium133)
Reiectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장68)
idem purgationes quoque eodem volumine expulit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장71)
14. De frictione vero adeo multa Asclepiades tamquam inventor eius posuit in eo volumine, quod communium auxiliorum inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장1)
ubi lenti dolores lentaeve febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore volumine (II.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장3)
In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION