라틴어 문장 검색

Turci autem videntes, se nihil hac die in caede Christianorum proficere, sed plurimos suorum cecidisse, tristes ac dolentes in castra sua, vespere terras operiente, regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:9)
Eadem vero nocte qua comes Raymundus a cacumine silicis et Turcorum obsidione, subveniente Stephano Blesensi ac Conrado stabulario, liberatus et reductus est in castra ad confratres, coeperunt focos et victus necessarios [0615B] universi parare, qui a caede et bello in tabernacula confugerant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:7)
Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:3)
Turci quidem haec audientes et continuo exsurgentes, omnibus suis in tubis et buccinis expergefactis et convocatis, sicut sunt viri semper vigiles in caede inimicorum, primo diluculo adfuerunt in tentoriis Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:1)
- Quod post depraedationem mulierum Turci fugientes Christianos insecuti, diversa eos caede laceraverint, plurima eorum spolia in itinere relicta colligentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 39:2)
Interea tantillum exercitus, quod remanserat, dispersae videlicet Christianorum reliquiae, dum vestigia comitis Reymundi et caeterorum eadem via tenerent, et ad quadringentos a diversa fuga in [0617D] unum colligerentur, Solymanus, Donimanus, Balas de Sororgia nondum caede satiati, a tertia feria usque in quartam eos persequuntur, eodem tramite quo tendebant post principes fugitivos ad Synoplum, ut eos detruncarent et captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:1)
Ad haec, cum nondum civitati appropinquassent, Solymanus et Donimanus cum copiis et armis Turcorum, a recenti caede Longobardorum vix diebus octo peractis, reversi, et comitis de Navers subsecutione comperta, festinato per notas semitas collium et vallium accelerantes illic occurrerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:1)
Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum videntes, crudeli caede furescunt in populo [0620D] et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et silvarum densitatem fugientes, vitae reservati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:1)
Post hanc Turcorum victoriam et Christianorum stragem luctuosam, uxores militum Christi ad mille captivatae, et ab horridis hostibus abductae sunt in terram ignotam et alienam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:2)
Acta sunt crudelissima haec bella, et saevissimae strages Christianorum in mense Augusto, quando calore solis et sitis intolerantia aestas gravior fieri solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:4)
Modico dehinc intervallo, dierum scilicet octo, post hanc recentem stragem, Willhelmus comes et princeps Pictaviensium, de sanguine Henrici III imperatoris Romani pacifice transito regno Hungarorum, cum duce Bawariorum Welfone, et cum [0621D] comitissa nobili, nomine Ida, de marchia Oisterrich, in ingenti manu equitum et peditum et feminei sexus supra centum et sexaginta millia, in apparatu copioso terram Bulgarorum est ingressus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:1)
Videntes itaque Willhelmus et Welfo, et sui consodales has Turcorum nequitias et dolos, urbes, quae de eorum erant potestate, scilicet Phiniminum et Salamiam, assilientes plurimo conatu stragis diruerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:1)
Unde unanimiter post plurimam et diutinam saevissimamque contentionem, quae ex littore utroque palustri et profundo fiebat, universi Christiani fugam arripientes, strage inaudita ab impiis persecutoribus attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:5)
Rex igitur et omnis comitatus illius videntes tam propinquas acies inimicorum astitisse, omni timore mortis deposito, et animae suae parcere non curantes, atrociter et unanimiter per medios hostes ad eorum millia irruunt, acies penetrantes in virtute militari, et nimiam caedem suis armis multiplicantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:1)
Sed milites egregii, eligentes potius honesta defensione consumi, quam misera morte suffocari et exstingui, tertia die invocato nomine Jesu, confisi ejus gratia egressi sunt, et plurimum cum Sarracenis facie ad faciem dimicantes, plurimo sanguine et strage illorum animas [0628D] suas ulti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION