라틴어 문장 검색

Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis aetnae eructantibus, quod diluuium tantas strages dederint?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:2)
Flere dum parat ululat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 14:1)
et fit magna strages in mense iunio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:3)
Factum est proelium mense septembri circa Tarentum, et Graeci victi sunt, et facta est magna strages hominum a Tarento usque ad Hydrontum, et omnes urbes et terrae factae sunt de dominio (vel hominio) Northmannorum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1056 12:2)
tunc implacabile numen Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:64)
quid referam morbive luem tumulosve repletos stragibus et crebras corrupto sidere mortes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:29)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION